Löydetty 35 Tulokset: Scriptura
Coepit autem dicere ad illos: “Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris”. (Evangelium secundum Lucam 4, 21)
qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 38)
Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, (Evangelium secundum Ioannem 10, 35)
Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 18)
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 17, 12)
Dixerunt ergo ad invicem: “Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit”, ut Scriptura impleatur dicens: “Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem”. Et milites quidem haec fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “Sitio”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “Os non comminuetur eius”, (Evangelium secundum Ioannem 19, 36)
et iterum alia Scriptura dicit: “Videbunt in quem transfixerunt”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 37)
Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum. (Actus Apostolorum 8, 35)
Quid enim Scriptura dicit? “Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”. (Epistula ad Romanos 4, 3)