Löydetty 864 Tulokset: Saul et populus

  • populus autem acclamabat: “Dei vox et non hominis!”. (Actus Apostolorum 12, 22)

  • Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. (Actus Apostolorum 13, 21)

  • quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate”. (Actus Apostolorum 18, 10)

  • et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”. (Actus Apostolorum 22, 7)

  • veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum. (Actus Apostolorum 22, 13)

  • omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. (Actus Apostolorum 26, 14)

  • Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)

  • Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: (Epistula I Petri 2, 9)

  • qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. (Epistula I Petri 2, 10)

  • Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: “Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis, (Apocalypsis Ioannis 18, 4)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina