Löydetty 193 Tulokset: Sapientiae Vita
Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)
Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua. (Liber Ecclesiastes 3, 12)
Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 6, 12)
Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)
Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)
Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)
quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius. (Liber Sapientiae 2, 15)
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. (Liber Sapientiae 3, 15)
cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. (Liber Sapientiae 4, 9)
concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. (Liber Sapientiae 6, 20)
Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae. (Liber Sapientiae 6, 23)
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. (Liber Sapientiae 7, 7)