Löydetty 59 Tulokset: Sacerdotis

  • neque officium sacerdotum ad populum, sed, quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua (Liber I Samuelis 2, 13)

  • Etiam, antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: “Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiet a te carnem coctam sed crudam”. (Liber I Samuelis 2, 15)

  • Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians”. (Liber I Regum 1, 42)

  • Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdotis, et in divisione sua viginti quattuor milia; (Liber I Paralipomenon 27, 5)

  • Fecitque, quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Ioiadae sacerdotis. (Liber II Paralipomenon 24, 2)

  • Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos”. (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum. (Liber II Paralipomenon 24, 25)

  • filii Abisue filii Phinees filii Eleazar filii Aaron summi sacerdotis, (Liber Esdrae 7, 5)

  • Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Phinees cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius Bennui Levitae, (Liber Esdrae 8, 33)

  • Post eum restauravit Baruch filius Zachai mensuram alteram ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. (Liber Nehemiae 3, 20)

  • Hi in diebus Ioachim filii Iesua filii Iosedec et in diebus Nehemiae ducis et Esdrae sacerdotis scribaeque. (Liber Nehemiae 12, 26)

  • Unus autem de filiis Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. (Liber Nehemiae 13, 28)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina