Löydetty 1151 Tulokset: Rim
Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur. (Liber Exodus 34, 22)
Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae”. (Liber Exodus 34, 26)
habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases; (Liber Exodus 35, 11)
candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium; (Liber Exodus 35, 14)
Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus; (Liber Exodus 39, 10)
opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum, (Liber Exodus 39, 34)
“Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus, (Liber Exodus 40, 2)
Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum. (Liber Exodus 40, 17)
et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. (Liber Exodus 40, 19)
Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris. (Liber Leviticus 1, 15)
Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem suavitatis. (Liber Leviticus 2, 12)
Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum (Liber Leviticus 2, 14)