Löydetty 1151 Tulokset: Rim
SADE. Clamet cor tuum ad Dominum super muros filiae Sion; deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. (Lamentationes 2, 18)
AIN. Oculus meus lacrimas effundit nec tacet, eo quod non sit requies. (Lamentationes 3, 49)
BETH. Filii Sion incliti et ponderati auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli! (Lamentationes 4, 2)
Vitae nostrae periculo afferimus panem nobis a facie gladii in deserto. (Lamentationes 5, 9)
Ignis enim superveniet illi ab Aeterno in dies longinquos, et inhabitabitur a daemoniis plurimum temporis. (Liber Baruch 4, 35)
Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos. (Liber Baruch 6, 12)
Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et a latronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii; (Liber Baruch 6, 14)
Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 10, 11)
Quattuor autem facies habebat unumquodque: facies prima facies cherub, et facies secunda facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae. (Prophetia Ezechielis 10, 14)
Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis. (Prophetia Ezechielis 11, 6)
Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et opera eorum, et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia, quae feci in ea”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 23)
Et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, et mercedes ultra non dabis. (Prophetia Ezechielis 16, 41)