Löydetty 1151 Tulokset: Rim
Et exsilivit Raguel et osculatus est illum lacrimans (Liber Thobis 7, 6)
et dixit: “Benedictio tibi sit, fili, boni et optimi patris fili. O infelicitas malorum, quia excaecatus est vir iustus et faciens eleemosynas!”. Et incubuit lacrimans super collum Thobiae filii fratris sui. (Liber Thobis 7, 7)
Et Edna uxor eius lacrimata est super eum, et Sara filia eorum lacrimata est et ipsa. (Liber Thobis 7, 8)
Et abiens stravit, sicut illi dixit, et introduxit eam illuc et lacrimata est causa illius et extersit lacrimas et dixit illi: (Liber Thobis 7, 16)
Et ex eo, quod possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili!”. (Liber Thobis 8, 21)
Et vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et salutavit illum et lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: “Benedictus Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et eleemosynas facientis filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et uxori tuae et patri tuo et matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et benedictus Deus, quoniam video Thobiam consobrinum meum similem illi!”. (Liber Thobis 9, 6)
Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)
Tunc dixit Raphael: “Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum. (Liber Thobis 11, 2)
Et occurrit ei Anna et irruit collo filii sui et dixit illi: “Fili, video te; amodo moriar!”. Et lacrimata est. (Liber Thobis 11, 9)
et lacrimatus est et dixit ei: “Video te, fili, lumen oculorum meorum!”. Et dixit: “Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, (Liber Thobis 11, 14)
Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere. (Liber Thobis 12, 8)
Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis primi factum est verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem terram, sicut locutus est. (Liber Iudith 2, 1)