Löydetty 1151 Tulokset: Rim
De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem — (Liber I Paralipomenon 26, 10)
Primae turmae in primo mense Iesbaam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quattuor milia; (Liber I Paralipomenon 27, 2)
erat de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. (Liber I Paralipomenon 27, 3)
Zabulon Iesmaias filius Abdiae; Nephthali Ierimoth filius Azriel; (Liber I Paralipomenon 27, 19)
Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem praeparaverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Ierusalem; (Liber II Paralipomenon 1, 4)
Dixit autem Deus ad Salomonem: “Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, (Liber II Paralipomenon 1, 11)
ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio aedificare, magna erit nimis et inclita. (Liber II Paralipomenon 2, 8)
Et hae sunt mensurae, quas statuit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubiti in mensura prima sexaginta, latitudinis cubiti viginti. (Liber II Paralipomenon 3, 3)
Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo. (Liber II Paralipomenon 9, 1)
Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai, (Liber II Paralipomenon 11, 18)
Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores. (Liber II Paralipomenon 11, 23)
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 12, 15)