Löydetty 1461 Tulokset: Rex
Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)
Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium. (Liber I Maccabaeorum 10, 2)
et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. (Liber I Maccabaeorum 10, 8)
Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 15)
“Rex Alexander fratri Ionathae salutem. (Liber I Maccabaeorum 10, 18)
Et misit eis secundum haec verba: “Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem. (Liber I Maccabaeorum 10, 25)
Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)
Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium. (Liber I Maccabaeorum 10, 48)
Et respondit rex Ptolemaeus dicens: “Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum! (Liber I Maccabaeorum 10, 55)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi. (Liber I Maccabaeorum 10, 59)
Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex. (Liber I Maccabaeorum 10, 61)