Löydetty 1461 Tulokset: Rex
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia (Evangelium secundum Lucam 22, 45)
Pilatus autem interrogavit eum dicens: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
et dicentes: “Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 37)
Erat autem et superscriptio super illum: “Hic est rex Iudaeorum”. (Evangelium secundum Lucam 23, 38)
Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, (Evangelium secundum Lucam 24, 6)
dicentes: “Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni”. (Evangelium secundum Lucam 24, 34)
Respondit ei Nathanael: “Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 22)
Iesus autem perrexit in montem Oliveti. (Evangelium secundum Ioannem 8, 1)
Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat”; (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; (Evangelium secundum Ioannem 11, 29)