Löydetty 8 Tulokset: Resurrexit
Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 16)
non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis; (Actus Apostolorum 10, 41)
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; (Epistula I ad Corinthios 15, 16)
quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. (Epistula I ad Corinthios 15, 20)
et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)