Löydetty 360 Tulokset: Respondit
At ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”. (Liber I Regum 19, 10)
Et ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”. (Liber I Regum 19, 14)
Respondit itaque nuntiis Benadad: “Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum”. Reversique nuntii rettulerunt ei. (Liber I Regum 20, 9)
Cui respondit Naboth: “Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi”. (Liber I Regum 21, 3)
Qui respondit ei: “Quia locutus sum Naboth Iezrahelitae et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi vineam meam””. (Liber I Regum 21, 6)
Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare?”. Cui ille respondit: “Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 15)
egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo?”. Qui respondit: “Et ego novi, silete”. (Liber II Regum 2, 3)
Qui respondit: “Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit”. (Liber II Regum 2, 10)
profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium?”. Qui respondit: “Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui”. (Liber II Regum 3, 7)
Dixitque: “Per quam viam ascendemus?”. At ille respondit: “Per desertum Idumaeae”. (Liber II Regum 3, 8)
Et ait Iosaphat: “Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum?”. Et respondit unus de servis regis Israel: “Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae”. (Liber II Regum 3, 11)
Cui dixit Eliseus: “Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua?”. At illa respondit: “Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei”. (Liber II Regum 4, 2)