Löydetty 1693 Tulokset: Regnum Roboam Hierusalem et tribus Iuda et civitates munitiones Israhel et Abias et Maacha filiam Absalom civile bellum regis Roban

  • Ne polluas et prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. (Liber Leviticus 19, 29)

  • Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. (Liber Leviticus 20, 14)

  • Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 17)

  • Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae. (Liber Leviticus 26, 33)

  • de Iuda Naasson filius Aminadab; (Liber Numeri 1, 7)

  • De Ruben primogenito Israelis generationes per familias ac domos patrum suorum, per nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 20)

  • Recensiti tribus Ruben quadraginta sex milia quingenti. (Liber Numeri 1, 21)

  • De filiis Simeon generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 22)

  • Recensiti tribus Simeon quinquaginta novem milia trecenti. (Liber Numeri 1, 23)

  • Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; (Liber Numeri 2, 20)

  • Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran; (Liber Numeri 2, 27)

  • Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina