Löydetty 2589 Tulokset: Regnum Israel
Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel. (Liber Deuteronomii 23, 18)
Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 24, 7)
et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. (Liber Deuteronomii 25, 6)
Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”; (Liber Deuteronomii 25, 7)
Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”. (Liber Deuteronomii 25, 10)
Respice de habitaculo sancto tuo, de caelo, et benedic populo tuo Israel et terrae, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti”. (Liber Deuteronomii 26, 15)
Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)
Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)
Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)
Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 28, 69)
Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, (Liber Deuteronomii 29, 1)
Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, (Liber Deuteronomii 29, 9)