Löydetty 2589 Tulokset: Regnum Israel
atque dixerunt: “Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri; (Liber Numeri 36, 2)
Respondit Moyses filiis Israel et, Domino praecipiente, ait: “Recte tribus filiorum Ioseph locuta est, (Liber Numeri 36, 5)
ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum; filii Israel adhaerebunt possessioni tribus patrum suorum, (Liber Numeri 36, 7)
et cunctae filiae heredes e filiis Israel maritos e cognatione tribus patrum suorum accipient, ut hereditas permaneat in familiis, (Liber Numeri 36, 8)
nec commisceatur possessio de tribu in tribum alteram, sed filii Israel adhaerebunt possessioni tribuum suarum”. (Liber Numeri 36, 9)
Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 36, 13)
Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab. (Liber Deuteronomii 1, 1)
Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis. (Liber Deuteronomii 1, 3)
In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus C. (Liber Deuteronomii 2, 12)
Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan. (Liber Deuteronomii 3, 4)
Reliquam autem partem Galaad et omnem Basan, regnum Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim. (Liber Deuteronomii 3, 13)
Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel, omnes viri robusti, (Liber Deuteronomii 3, 18)