Mosaico decorativo

Löydetty 20258 Tulokset: Re

  • Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram!”. (Liber Genesis 48, 16)

  • Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse. (Liber Genesis 48, 17)

  • Dixitque ad patrem: “Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius!”. (Liber Genesis 48, 18)

  • Qui renuens ait: “Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium”. (Liber Genesis 48, 19)

  • Et ait ad Ioseph filium suum: “En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum. (Liber Genesis 48, 21)

  • Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo”. (Liber Genesis 48, 22)

  • Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)

  • Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum! (Liber Genesis 49, 2)

  • Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore! (Liber Genesis 49, 3)

  • Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. (Liber Genesis 49, 5)

  • In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. (Liber Genesis 49, 6)

  • Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. (Liber Genesis 49, 8)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina