Löydetty 20258 Tulokset: Re
et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam. (Liber Genesis 23, 2)
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens: (Liber Genesis 23, 3)
Responderunt filii Heth dicentes: (Liber Genesis 23, 5)
Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth, (Liber Genesis 23, 7)
ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”. (Liber Genesis 23, 9)
Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: (Liber Genesis 23, 10)
Respondit Ephron ad Abraham dicens ei: (Liber Genesis 23, 14)
Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. (Liber Genesis 23, 16)
Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum, (Liber Genesis 23, 17)
Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan. (Liber Genesis 23, 19)
Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus, quae habebat: “Pone manum tuam subter femur meum, (Liber Genesis 24, 2)
ut adiurem te per Dominum, Deum caeli et Deum terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito; (Liber Genesis 24, 3)