Löydetty 20258 Tulokset: Re
Propterea laetamini, caeli et qui habitatis in eis. Vae terrae et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet!”. (Apocalypsis Ioannis 12, 12)
Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. (Apocalypsis Ioannis 12, 13)
Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis. (Apocalypsis Ioannis 12, 14)
Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)
Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. (Apocalypsis Ioannis 12, 16)
Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)
Et stetit super arenam maris. (Apocalypsis Ioannis 12, 18)
et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes: “Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum ea?”. (Apocalypsis Ioannis 13, 4)
Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. (Apocalypsis Ioannis 13, 5)
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in caelo habitant. (Apocalypsis Ioannis 13, 6)
Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. (Apocalypsis Ioannis 13, 7)
Si quis habet aurem, audiat: (Apocalypsis Ioannis 13, 9)