Löydetty 20258 Tulokset: Re
et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum, (Epistula ad Hebraeos 10, 24)
non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem. (Epistula ad Hebraeos 10, 25)
Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)
quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
Scimus enim eum, qui dixit: “Mihi vindicta, ego retribuam”; et iterum: “Iudicabit Dominus populum suum”. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)
Horrendum est incidere in manus Dei viventis. (Epistula ad Hebraeos 10, 31)
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, (Epistula ad Hebraeos 10, 32)
nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem. (Epistula ad Hebraeos 10, 34)
Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem; (Epistula ad Hebraeos 10, 35)
patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium. (Epistula ad Hebraeos 11, 1)
In hac enim testimonium consecuti sunt seniores. (Epistula ad Hebraeos 11, 2)