Löydetty 20258 Tulokset: Re
Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi. (Liber Exodus 36, 22)
Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas (Liber Exodus 36, 25)
Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas (Liber Exodus 36, 27)
et duas alias per singulos angulos habitaculi retro; (Liber Exodus 36, 28)
ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis. (Liber Exodus 36, 30)
et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare. (Liber Exodus 36, 32)
Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret. (Liber Exodus 36, 33)
Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit. (Liber Exodus 36, 34)
Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis; (Liber Exodus 36, 35)
Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii; (Liber Exodus 36, 37)
Et fecit illi coronam auream per gyrum, (Liber Exodus 37, 2)
conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius; duos anulos in latere uno et duos in altero. (Liber Exodus 37, 3)