Mosaico decorativo

Löydetty 5490 Tulokset: Rat

  • Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. (Liber I Samuelis 2, 11)

  • Dicebatque illi immolans: “Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi, quantumcumque desiderat anima tua”. Qui respondens aiebat ei: “Nequaquam; nunc enim dabis, alioquin tollam vi”. (Liber I Samuelis 2, 16)

  • Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)

  • Heli autem erat senex valde et audivit omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae ministrabant ad ostium tabernaculi, (Liber I Samuelis 2, 22)

  • Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. (Liber I Samuelis 3, 1)

  • Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre. (Liber I Samuelis 3, 2)

  • Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)

  • Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. (Liber I Samuelis 3, 7)

  • Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “Samuel, Samuel”. Et ait Samuel: “Loquere, quia audit servus tuus”. (Liber I Samuelis 3, 10)

  • Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos. (Liber I Samuelis 3, 13)

  • Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. (Liber I Samuelis 3, 19)

  • Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. (Liber I Samuelis 3, 21)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina