Löydetty 5490 Tulokset: Rat
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 15)
Noli commutare amicum cum pecunia neque fratrem carissimum cum auro Ophir. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)
Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam. (Liber Ecclesiasticus 7, 37)
Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis eorum conversare; (Liber Ecclesiasticus 8, 9)
Non te praetereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis; (Liber Ecclesiasticus 8, 11)
et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. (Liber Ecclesiasticus 9, 19)
Et cum sensato sit cogitatus tuus, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 9, 22)
Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius. (Liber Ecclesiasticus 10, 24)
Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)