Löydetty 5490 Tulokset: Rat
Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 81)
Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. (Liber I Maccabaeorum 11, 2)
Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 4)
Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus, quia rebellabant, qui erant de locis illis; (Liber I Maccabaeorum 11, 14)
Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 24)
“Rex Demetrius fratri Ionathae salutem et genti Iudaeorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 30)
Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri””. (Liber I Maccabaeorum 11, 37)
Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri; (Liber I Maccabaeorum 11, 39)
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis. (Liber I Maccabaeorum 11, 40)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde. (Liber I Maccabaeorum 11, 53)
Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit. (Liber I Maccabaeorum 11, 55)