Löydetty 5490 Tulokset: Rat
Aut deficiet in finem misericordia sua, cessabit verbum a generatione in generationem? (Liber Psalmorum 77, 9)
non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit. (Liber Psalmorum 78, 4)
Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis, (Liber Psalmorum 78, 5)
ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis, (Liber Psalmorum 78, 6)
Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius. (Liber Psalmorum 78, 8)
Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis. (Liber Psalmorum 78, 29)
et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum, et Deus Excelsus redemptor eorum est. (Liber Psalmorum 78, 35)
cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius. (Liber Psalmorum 78, 37)
Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. (Liber Psalmorum 79, 3)
Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. (Liber Psalmorum 79, 13)
Domine, Deus virtutum, quousque irasceris super orationem populi tui? (Liber Psalmorum 80, 5)
Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate”. (Liber Psalmorum 82, 4)