Mosaico decorativo

Löydetty 744 Tulokset: Quoque

  • Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero, (Liber Leviticus 26, 42)

  • et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius. (Liber Numeri 3, 26)

  • Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt. (Liber Numeri 4, 7)

  • Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis (Liber Numeri 4, 29)

  • columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis; omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt. (Liber Numeri 4, 32)

  • Omnis quoque praelibatio rerum sacrarum, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinet; (Liber Numeri 5, 9)

  • canistrum quoque panum azymorum, qui permixti sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo ac oblationem et libamina singulorum. (Liber Numeri 6, 15)

  • Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini, ut expies eos. (Liber Numeri 8, 12)

  • Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae”. (Liber Numeri 9, 14)

  • Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. (Liber Numeri 10, 34)

  • Populo quoque dices: Sanctificamini, cras comedetis carnes; ego enim audivi vos flere: "Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in Aegypto". Et dabit vobis Dominus carnes, et comedetis (Liber Numeri 11, 18)

  • nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12, 10)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina