Löydetty 1043 Tulokset: Quoniam
Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. (Liber Psalmorum 94, 11)
Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 3)
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt. (Liber Psalmorum 95, 5)
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. (Liber Psalmorum 96, 4)
Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit. (Liber Psalmorum 96, 5)
a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua. (Liber Psalmorum 96, 13)
Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos. (Liber Psalmorum 97, 9)
a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate. (Liber Psalmorum 98, 9)
Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est. (Liber Psalmorum 99, 3)
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. (Liber Psalmorum 99, 5)
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 99, 9)
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius. (Liber Psalmorum 100, 3)