Löydetty 1043 Tulokset: Quoniam
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 5)
Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. (Liber Psalmorum 44, 4)
Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. (Liber Psalmorum 44, 23)
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 44, 26)
et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum. (Liber Psalmorum 45, 12)
Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. (Liber Psalmorum 46, 11)
quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram. (Liber Psalmorum 47, 3)
Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter. (Liber Psalmorum 47, 8)
Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est. (Liber Psalmorum 47, 10)
Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum. (Liber Psalmorum 48, 5)
Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula. (Liber Psalmorum 48, 15)
quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius. (Liber Psalmorum 49, 18)