Löydetty 634 Tulokset: Quis
Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum. (Liber Isaiae 41, 4)
Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: “Iustum est”? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros. (Liber Isaiae 41, 26)
Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)
Quis est in vobis, qui audiat hoc, attendat et auscultet futura? (Liber Isaiae 42, 23)
Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. (Liber Isaiae 42, 24)
Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: “Vere”. (Liber Isaiae 43, 9)
iam ab initio ego ipse. Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud?”. (Liber Isaiae 43, 13)
Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis. (Liber Isaiae 44, 7)
Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens? (Liber Isaiae 44, 10)
Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? (Liber Isaiae 44, 24)
Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. (Liber Isaiae 45, 21)
Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum. (Liber Isaiae 46, 7)