Mosaico decorativo

Löydetty 2304 Tulokset: Quia

  • Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae. (Liber Psalmorum 139, 13)

  • Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. (Liber Psalmorum 139, 14)

  • Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum. (Liber Psalmorum 140, 13)

  • Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam. (Liber Psalmorum 141, 8)

  • Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 142, 7)

  • Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. (Liber Psalmorum 143, 2)

  • Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo. (Liber Psalmorum 143, 3)

  • Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. (Liber Psalmorum 143, 8)

  • Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; (Liber Psalmorum 143, 10)

  • Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt; (Liber Psalmorum 148, 5)

  • laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram, (Liber Psalmorum 148, 13)

  • quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute. (Liber Psalmorum 149, 4)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina