Löydetty 12053 Tulokset: Qui
Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: “Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus”; (Actus Apostolorum 23, 9)
Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant; (Actus Apostolorum 23, 13)
qui accedentes ad principes sacerdotum et seniores dixerunt: “Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. (Actus Apostolorum 23, 14)
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum”. (Actus Apostolorum 23, 15)
Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi”. (Actus Apostolorum 23, 17)
Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi”. (Actus Apostolorum 23, 18)
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: “Quid est, quod habes indicare mihi?”. (Actus Apostolorum 23, 19)
Ille autem dixit: “Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo. (Actus Apostolorum 23, 20)
Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum”. (Actus Apostolorum 23, 21)
Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis, (Actus Apostolorum 23, 23)
Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. (Actus Apostolorum 23, 27)
et postera die, dimissis equitibus, ut abirent cum eo, reversi sunt ad castra. (Actus Apostolorum 23, 32)