Löydetty 12053 Tulokset: Qui
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Dicebant autem multi ex ipsis: “Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 20)
Alii dicebant: “Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)
Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 26)
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (Evangelium secundum Ioannem 10, 28)
Responderunt ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum? (Evangelium secundum Ioannem 10, 36)
si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
Et multi venerunt ad eum et dicebant: “Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 41)
Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. (Evangelium secundum Ioannem 11, 1)
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; (Evangelium secundum Ioannem 11, 6)
Respondit Iesus: “Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)