Löydetty 12053 Tulokset: Qui
Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 18)
Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 20)
Dicebant ergo Iudaei: “Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: “Quo ego vado, vos non potestis venire”?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 22)
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)
Dicebant ergo ei: “Tu quis es?”. Dixit eis Iesus: “In principio: id quod et loquor vobis! (Evangelium secundum Ioannem 8, 25)
Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)
Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 27)
Dixit ergo eis Iesus: “Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. (Evangelium secundum Ioannem 8, 28)
Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)
Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: “Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis (Evangelium secundum Ioannem 8, 31)
Respondit eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)