Löydetty 12053 Tulokset: Qui
Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 13)
Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo, (Liber Leviticus 25, 14)
Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes. (Liber Leviticus 25, 19)
Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?". (Liber Leviticus 25, 20)
Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. (Liber Leviticus 25, 23)
Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. (Liber Leviticus 25, 29)
Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. (Liber Leviticus 25, 33)
Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis. (Liber Leviticus 25, 34)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)
De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem (Liber Leviticus 25, 45)
Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis; (Liber Leviticus 25, 51)