Löydetty 12053 Tulokset: Qui
His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. (Evangelium secundum Lucam 18, 23)
Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
Et dixerunt, qui audiebant: “Et quis potest salvus fieri?”. (Evangelium secundum Lucam 18, 26)
Qui dixit eis: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. (Evangelium secundum Lucam 18, 36)
Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
“Quid tibi vis faciam?”. At ille dixit: “Domine, ut videam”. (Evangelium secundum Lucam 18, 41)
Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. (Evangelium secundum Lucam 19, 4)
Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum”. (Evangelium secundum Lucam 19, 8)
Dixit ergo: “Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. (Evangelium secundum Lucam 19, 12)