Löydetty 12053 Tulokset: Qui
Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae. (Liber Genesis 34, 24)
Responderunt: “Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?”. (Liber Genesis 34, 31)
Locutus est Deus ad Iacob: “Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum”. (Liber Genesis 35, 1)
Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)
Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei”. (Liber Genesis 35, 3)
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. (Liber Genesis 35, 5)
ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: “Noli timere, quia et hac vice habes filium”. (Liber Genesis 35, 17)
Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram. (Liber Genesis 35, 26)
Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan. (Liber Genesis 36, 5)
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. (Liber Genesis 36, 6)
Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. (Liber Genesis 36, 24)
Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. (Liber Genesis 36, 31)