Mosaico decorativo

Löydetty 12053 Tulokset: Qui

  • Quae ait: “Inveniam gratiam ante oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum”. (Liber Ruth 2, 13)

  • Dixitque ad eam Booz hora vescendi: “Veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto”. Sedit itaque ad messorum latus, et porrexit ei polentam, comeditque et saturata est et tulit reliquias. (Liber Ruth 2, 14)

  • quin et de fasciculis spicas proicite et remanere permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat”. (Liber Ruth 2, 16)

  • Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. (Liber Ruth 2, 18)

  • Dixitque ei socrus: “Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit benedictus, qui misertus est tui!”. Indicavitque ei apud quem esset operata et dixit: “Nomen viri est Booz”. (Liber Ruth 2, 19)

  • Cui respondit Noemi: “Benedictus sit a Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis!”. Rursumque ait: “Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius redemptionis habent”. (Liber Ruth 2, 20)

  • Et Ruth: “Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur”. (Liber Ruth 2, 21)

  • Cui dixit socrus: “Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit”. (Liber Ruth 2, 22)

  • Et dixit ad eam Noemi socrus sua: “Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi. (Liber Ruth 3, 1)

  • Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum, in quo dormiat; veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et ibi iacebis. Ipse autem dicet tibi quid agere debeas”. (Liber Ruth 3, 4)

  • Quae respondit: “Quidquid praeceperis, faciam”. (Liber Ruth 3, 5)

  • Et ait illi: “Quae es?”. Illaque respondit: “Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam, quia tibi est ius redemptionis”. (Liber Ruth 3, 9)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina