Löydetty 12053 Tulokset: Qui
et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum, qui affligebant vos, eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum. (Liber Iudicum 6, 9)
Dixitque ei Gedeon: “Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: “De Aegypto eduxit nos Dominus”? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian”. (Liber Iudicum 6, 13)
Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)
Et ille: “Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquaris ad me; (Liber Iudicum 6, 17)
ne recedas hinc, donec revertar ad te portans oblationem et offerens tibi”. Qui respondit: “Ego praestolabor adventum tuum”. (Liber Iudicum 6, 18)
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem!”. (Liber Iudicum 6, 22)
Nocte illa dixit Dominus ad eum: “Tolle taurum patris tui, alterum taurum scilicet annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et palum, qui iuxta aram est, succide; (Liber Iudicum 6, 25)
Dixeruntque ad invicem: “Quis hoc fecit?”. Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: “Gedeon filius Ioas fecit haec omnia”. (Liber Iudicum 6, 29)
Et dixerunt ad Ioas: “Produc filium tuum, ut moriatur, quia destruxit aram Baal et succidit palum”. (Liber Iudicum 6, 30)
Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant eum: “Numquid certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro Baal, morietur usque mane. Si Deus est, certet pro seipso contra eum, qui destruxit aram eius”. (Liber Iudicum 6, 31)
Ex illo die vocatus est Gedeon Ierobbaal, eo quod dicebatur: “Certet contra eum Baal, quia destruxit altare eius”. (Liber Iudicum 6, 32)
Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens bucina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur. (Liber Iudicum 6, 34)