Löydetty 12053 Tulokset: Qui
Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui habitabant usque ad Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus, Pherezaeus et Hevaeus et Iebusaeus (Liber Iosue 9, 1)
At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta, quae fecerat Iosue Iericho et Hai, (Liber Iosue 9, 3)
Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: “De terra longinqua venimus pactum vobiscum facere cupientes”. Responderuntque viri Israel ad Hevaeos atque dixerunt: (Liber Iosue 9, 6)
At illi ad Iosue: “Servi, inquiunt, tui sumus”. Quibus Iosue ait: “Quinam estis et unde venistis?”. (Liber Iosue 9, 8)
et duobus Amorraeorum regibus trans Iordanem, Sehon regi Hesebon et Og regi Basan, qui erat in Astharoth. (Liber Iosue 9, 10)
Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti; vestes et calceamenta, quibus induimur et quae habemus in pedibus, ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta”. (Liber Iosue 9, 13)
qui responderunt eis: “Iuravimus illis in nomine Domini, Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere. (Liber Iosue 9, 19)
Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus; (Liber Iosue 9, 20)
sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque comportent”. Quibus haec loquentibus, (Liber Iosue 9, 21)
Qui responderunt: “Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. (Liber Iosue 9, 24)
“Ascendite ad me et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quia fecit pacem cum Iosue et filiis Israel”. (Liber Iosue 10, 4)
Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorraeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercitibus suis; et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam. (Liber Iosue 10, 5)