Löydetty 580 Tulokset: Purificacionis post partum

  • et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. (Actus Apostolorum 7, 5)

  • et gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus; et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto”. (Actus Apostolorum 7, 7)

  • Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes: (Actus Apostolorum 10, 37)

  • quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo. (Actus Apostolorum 12, 4)

  • Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”. (Actus Apostolorum 13, 15)

  • quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. (Actus Apostolorum 13, 20)

  • Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”. (Actus Apostolorum 13, 25)

  • “Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud. (Actus Apostolorum 15, 16)

  • Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant”. (Actus Apostolorum 15, 36)

  • Post haec discedens ab Athe nis venit Corinthum. (Actus Apostolorum 18, 1)

  • Dixit autem Paulus: “Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum”. (Actus Apostolorum 19, 4)

  • nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. (Actus Apostolorum 20, 6)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina