Löydetty 1212 Tulokset: Promissionem Promissa Terra
Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros in die illa. (Liber Ieremiae 39, 10)
Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge”. (Liber Ieremiae 40, 4)
Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Maspha et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra. (Liber Ieremiae 40, 6)
Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. (Liber Ieremiae 40, 9)
Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. (Liber Ieremiae 42, 10)
et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra. (Liber Ieremiae 42, 12)
Si autem dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”, nec audieritis vocem Domini Dei vestri (Liber Ieremiae 42, 13)
gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. (Liber Ieremiae 42, 16)
Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae. (Liber Ieremiae 43, 4)
Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae, (Liber Ieremiae 43, 5)
et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni”. (Liber Ieremiae 43, 13)
Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdolo et in Taphnis et in Memphi et in terra Phatures, dicens: (Liber Ieremiae 44, 1)