Mosaico decorativo

Löydetty 5078 Tulokset: Pro

  • non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra. (Liber Deuteronomii 13, 4)

  • Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 6)

  • de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae, (Liber Deuteronomii 13, 8)

  • vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, (Liber Deuteronomii 14, 25)

  • quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino. (Liber Deuteronomii 15, 2)

  • A peregrino exiges; civem et propinquum repetendi, quod tuum est, non habebis potestatem. (Liber Deuteronomii 15, 3)

  • Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 15, 9)

  • Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris. (Liber Deuteronomii 15, 10)

  • omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo. (Liber Deuteronomii 18, 12)

  • Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis, (Liber Deuteronomii 18, 15)

  • prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. (Liber Deuteronomii 18, 18)

  • Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”. (Liber Deuteronomii 18, 20)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina