Löydetty 5078 Tulokset: Pro
Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; (Epistula ad Romanos 4, 13)
si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio. (Epistula ad Romanos 4, 14)
Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)
in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, (Epistula ad Romanos 4, 20)
et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere. (Epistula ad Romanos 4, 21)
Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi, (Epistula ad Romanos 4, 23)
sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis, (Epistula ad Romanos 4, 24)
qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram. (Epistula ad Romanos 4, 25)
patientia autem probationem, probatio vero spem; (Epistula ad Romanos 5, 4)
Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 6)
Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. (Epistula ad Romanos 5, 7)
Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 8)