Löydetty 5078 Tulokset: Pro
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “Dixit mihi omnia, quaecumque feci!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
Et multo plures crediderunt propter sermonem eius; (Evangelium secundum Ioannem 4, 41)
et mulieri dicebant: “Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)
ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)
Dixit ergo Iesus ad eum: “Nisi signa et prodigia videritis, non credetis”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 48)
Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. (Evangelium secundum Ioannem 5, 2)
Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. (Evangelium secundum Ioannem 5, 16)
Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)
et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. (Evangelium secundum Ioannem 5, 29)
Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 4)
“Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)
Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “Hic est vere propheta, qui venit in mundum!”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)