Löydetty 5078 Tulokset: Pro
Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 5)
non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 6)
Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 7)
Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem!”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 11)
Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 18)
Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 30)
At illi dixerunt: “Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 25)
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 14)
Ille autem dicit illis: “Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 20)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 27)