Löydetty 5078 Tulokset: Pro
Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines”. (Prophetia Osee 12, 11)
Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. (Prophetia Osee 12, 12)
Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. (Prophetia Osee 12, 13)
Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. (Prophetia Osee 12, 14)
Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus. (Prophetia Osee 12, 15)
Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. (Prophetia Osee 13, 6)
Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus. (Prophetia Osee 14, 6)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro. (Prophetia Ioel 1, 5)
Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. (Prophetia Ioel 1, 7)
“Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. (Prophetia Ioel 1, 15)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium. (Prophetia Ioel 2, 5)