Löydetty 5078 Tulokset: Pro
Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca. (Liber I Paralipomenon 15, 24)
Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo — (Liber I Paralipomenon 15, 27)
Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)
non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges: (Liber I Paralipomenon 16, 21)
“Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari”. (Liber I Paralipomenon 16, 22)
Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est”. (Liber I Paralipomenon 17, 1)
Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia. (Liber I Paralipomenon 17, 19)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo. (Liber I Paralipomenon 19, 1)
Confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri; Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet”. (Liber I Paralipomenon 19, 13)
Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 14)
Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam. (Liber I Paralipomenon 20, 1)