Löydetty 124 Tulokset: Praecepta
Et cum fuerit controversia, stabunt ad iudicandum et in iudiciis meis iudicabunt; leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt. (Prophetia Ezechielis 44, 24)
et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus, sicut praeceperas nobis, ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)
Custodisti praecepta Amri et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem et habitantes tuos in sibilum: et opprobrium populorum portabitis”. (Prophetia Michaeae 6, 16)
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)
et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? (Prophetia Malachiae 3, 14)
Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. (Prophetia Malachiae 3, 22)
in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”. (Evangelium secundum Marcum 7, 7)
Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem”. (Evangelium secundum Marcum 10, 19)
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? (Evangelium secundum Lucam 17, 9)
Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus””. (Evangelium secundum Lucam 17, 10)
Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. (Evangelium secundum Ioannem 15, 10)
Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino”. (Actus Apostolorum 10, 33)