Löydetty 121 Tulokset: Praeceperat

  • Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 81)

  • Et abii et abscondi illud ad Euphraten, sicut praeceperat mihi Dominus. (Liber Ieremiae 13, 5)

  • Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: “Morte moriaris! (Liber Ieremiae 26, 8)

  • Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis; populus autem iste non oboedivit mihi. (Liber Ieremiae 35, 16)

  • Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. (Liber Ieremiae 36, 8)

  • Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. (Liber Ieremiae 38, 27)

  • Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro satellitum dicens: (Liber Ieremiae 39, 11)

  • AIN. Fecit Dominus, quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit et non pepercit. Et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum. (Lamentationes 2, 17)

  • Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)

  • Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. (Prophetia Ezechielis 24, 18)

  • Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)

  • Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. (Prophetia Ezechielis 37, 10)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina