Löydetty 1134 Tulokset: Pot
“Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, (Liber Iob 27, 2)
Aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum omni tempore? (Liber Iob 27, 10)
Docebo vos manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam. (Liber Iob 27, 11)
Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. (Liber Iob 27, 13)
Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane. (Liber Iob 27, 14)
Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. (Liber Iob 28, 18)
quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei, (Liber Iob 29, 5)
Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis? (Liber Iob 31, 2)
Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae, (Liber Iob 31, 35)
cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. (Liber Iob 32, 5)
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam. (Liber Iob 32, 8)
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. (Liber Iob 33, 4)