Mosaico decorativo

Löydetty 2849 Tulokset: Populus Israel

  • Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. (Liber Iudicum 20, 35)

  • Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant in insidiis, quas iuxta urbem posuerant. (Liber Iudicum 20, 36)

  • Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut ignem accenderent et, ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. (Liber Iudicum 20, 38)

  • Verterant ergo terga filii Israel in ipso certamine positi, et filii Beniamin putantes quod percussissent eos sicut in priore pugna, coeperant de exercitu eorum caedere triginta fere viros. (Liber Iudicum 20, 39)

  • cumque vir Israel versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se apprehensum a malo. (Liber Iudicum 20, 41)

  • Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit. (Liber Iudicum 20, 48)

  • Iuraverunt autem filii Israel in Maspha et dixerunt: “Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem”. (Liber Iudicum 21, 1)

  • Venitque populus in Bethel, et in conspectu Dei sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes: (Liber Iudicum 21, 2)

  • “Quare, Domine, Deus Israel, factum est hoc in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur de Israel?”. (Liber Iudicum 21, 3)

  • et dixerunt: “Quis non ascendit in congregationem ad Dominum de universis tribubus Israel?”. Grandi enim se iuramento constrinxerant interfici eos, qui non ascendissent ad Dominum in Maspha. (Liber Iudicum 21, 5)

  • Ductique paenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere: “Ablata est hodie una tribus de Israel. (Liber Iudicum 21, 6)

  • Idcirco dixerunt: “Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha?”. Et ecce nemo de Iabes Galaad in castra venerat ad congregationem, (Liber Iudicum 21, 8)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina